monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 6, 64
Quae habet in pectore suo quasi leonem tanquam speculum lucidum, qui est in corde illius Filius meus Christus Iesus, leo fortissimus, veluti speculum piae et splendidae dilectionis conclusum. Quod autem a collo suo gestat velut serpentem pallidi coloris in torta flexura virgulae ad pectus etiam ipsius dependentem: hoc est quod quasi colla fortissima scilicet patientiam idem Filius meus prudentissimus in pallore angustiatae carnis sustinuit flexuram poenarum cum exaltatione crucis in medicamento videlicet omnium vulnerum quod largitas per coelestem amorem pectori suo imprimit illud frequenter inspiciens in mentibus hominum, sicut etiam in praedictis verbis exhortationis suae fatetur.